+ All Categories
Home > Documents > Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

Date post: 21-Dec-2016
Category:
Upload: ada
View: 250 times
Download: 7 times
Share this document with a friend
17
PROLEGOMENA Quae hic breviter exponentur ex dissertatione mea de Suida quae in Encyclopaedia quam Pauly-Wissowa appellare solemus apparebit, extracta sunt. De codicibus, de cognatione eorum, de glossis margina- libus alio loco fusius disseretur. DE CODICIBVS Agam hoc loco de iis codicibus quibus usa sum, ita ut ea tan- tum attingam quae ad textum constituendum alicuius momenti sint. A Parisinos 2625, et 2626, quamquam non eiusdem originis sunt, priores editores secuta uno siglo A comprehendi. 2625, qui litteras A—Θ continet, rursus ex duabus partibus con- stat. Pars vetustior saec. XIII, bombycina, constat ex primo folio non numerato, in quo prooemium exstat, deinde foliis 2—259 (I p. 6, 24 huius editionis του νεώτερου — gl. eie κόρακαο). Inter gl. έληλεγμένον et vocabulum <παρ)όντοο gl. έμφαντικώο omnia omissa sunt, quia h. 1. archetypus folia aliquot amiserat. Specimen lucis ope expressum editioni Hesychii Milesii Onomatologi add. I. Flach. — Glossae inter se et lemmata ab explicationibus spatiis distinguuntur; lemmata et propria et quae in explicationibus occurrunt atramento fulvo („ver- nice") obducta sunt, quo factum est, ut in prioribus editionibus glossae nonnumquam perperam distinguerentur. Glossas marginales (de quibus infra p. XV agetur) partim in textu partim in margine posuit librarius, raro omisit. Codex nitide scriptus est cum multis rarisque compendiis; multa habet vitia orthographica. Librarius haud pauca in scribendo correxit vel correctione suprascripta emendavi! Manus recens alio atramento correctiones nullius pretii fecit. A 1 Pars recentior, quam A 2 Bidez signavit, saec. XIV in charta orientali scripta, f. 1 et 260—305 complectitur; eadem autem manus partem vetustam nonnullis locis resarsit. Inter f. 276 et 277 (voc. όνομάΐουα gl. Ίγνάτιοο et voc. βααλέα gl. ÌKTÌVOC 1) quaternio periit. Glossae eo distinguuntur, quod prima cuiusque littera rubrica pietà est. Glossae marginales omnes in textum reeeptae sunt. Textus paulo deterior est quam in vetusta codicis parte. Codicem a Bibliotheca Nationali Parisiensi Hauniam liberaliter missum vere anni MCMXIII contuli praeter folia 2—118, quorum collatio a Wentzelio facta praesto erat; hanc postea Parisiis retracta vi. Brought to you by | Purdue University Libraries Authenticated | 134.99.128.41 Download Date | 1/6/14 3:05 PM
Transcript
Page 1: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

PROLEGOMENA Quae hic breviter exponentur ex dissertatione mea de Suida quae

in Encyclopaedia quam Pauly-Wissowa appellare solemus apparebit, extracta sunt. De codicibus, de cognatione eorum, de glossis margina-libus alio loco fusius disseretur.

DE CODICIBVS

Agam hoc loco de iis codicibus quibus usa sum, ita ut ea tan-tum attingam quae ad textum constituendum alicuius momenti sint.

A Parisinos 2625, et 2626, quamquam non eiusdem originis sunt, priores editores secuta uno siglo A comprehendi.

2625, qui litteras A—Θ continet, rursus ex duabus partibus con-stat. Pars vetustior saec. XIII, bombycina, constat ex primo folio non numerato, in quo prooemium exstat, deinde foliis 2—259 (I p. 6, 24 huius editionis του νεώτερου — gl. eie κόρακαο). Inter gl. έληλεγμένον et vocabulum <παρ)όντοο gl. έμφαντικώο omnia omissa sunt, quia h. 1. archetypus folia aliquot amiserat. Specimen lucis ope expressum editioni Hesychii Milesii Onomatologi add. I. Flach. — Glossae inter se et lemmata ab explicationibus spatiis distinguuntur; lemmata et propria et quae in explicationibus occurrunt atramento fulvo („ver-nice") obducta sunt, quo factum est, ut in prioribus editionibus glossae nonnumquam perperam distinguerentur. Glossas marginales (de quibus infra p. XV agetur) partim in textu partim in margine posuit librarius, raro omisit. Codex nitide scriptus est cum multis rarisque compendiis; multa habet vitia orthographica. Librarius haud pauca in scribendo correxit vel correctione suprascripta emendavi! Manus recens alio atramento correctiones nullius pretii fecit.

A1 Pars recentior, quam A2 Bidez signavit, saec. XIV in charta orientali scripta, f. 1 et 260—305 complectitur; eadem autem manus partem vetustam nonnullis locis resarsit. Inter f. 276 et 277 (voc. όνομάΐουα gl. Ίγνάτιοο et voc. βααλέα gl. ÌKTÌVOC 1) quaternio periit. Glossae eo distinguuntur, quod prima cuiusque littera rubrica pietà est. Glossae marginales omnes in textum reeeptae sunt. Textus paulo deterior est quam in vetusta codicis parte.

Codicem a Bibliotheca Nationali Parisiensi Hauniam liberaliter missum vere anni MCMXIII contuli praeter folia 2—118, quorum collatio a Wentzelio facta praesto erat; hanc postea Parisiis retracta vi.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 2: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

DE CODICIBVS IX

Reliqua collatio huius codicis et codicis 2626 ad exemplar editionis Gaisfordianae ab eodem facta non prias in manus meas perrenit quam ipsa omnia contuli.

Parisinus 2626 membranaceus Jitteras Κ—Ψ complectitur. Pars A eius vetusta saec. XII scripta incipit f. 22 a voc. àvióvTec gl. κώμη, desinit f. 277 in voc. έτελεύτη<«> gl. Φρόντιυν; praeterea foliis vel ipsius codicie vel archetypi amissis lacunas habet haud paucas, quae cum in apparatu critico suo quamque loco significaverim, hic enu-merare supersedeo. His lacunis explendis operam dederunt quatuor librarli saec. XV (Ar), quos hic distinguere nihil opus est; lacunas Ar

quae ab archetypo originem trahunt glossis paucis et vilibus ad mar-ginem adpositis expleverunt. — Manus antiqua eodem modo quo 2625 spatiis glossas distinguit, cum recentiores rubrica utantur. Glossas marginales omnino spernit, quibus dum favent manus recentiores, maioris pretii glossas saepe in brevius contrahunt; neque tamen in litteris ΚΦΧΨ hoc faciunt. Itaque manus recentiores, quamquam ipsae quoque ad bonum archetypum redeunt, non magni pretii sunt. Cod. 2626 vocabulario vocum militarium caret, quod in ceteris codi-cibus ad calcem Suidae legitur; sed cod. 2625 glossas habet margi-nales quae illud vocabulariuni respiciunt.

Contuli specimina magna Parisiis vere a. MCMXX, reliqua domi ad plagulas lucis ope expressas.

Codices ex A descripti cum condicionis codicis eiusdem quae hodie est imaginem praebeant, nullius pretii sunt.

Cod. Laur. 55, 1 (F) chart, a. MCCCCXXII a Petro Crético ex F exemplari lacunarum pleno et quod multis locis legi nequiret de-scriptus est. Glossas longiores librarius ab initio ad finem pro-grediens in brevius semper contrahit, marginales fere spernit. Codex ex etymologicis et Tiloma Magistro passim interpolatus est, quorum additamentorum in hac editione ratio non habetur. Initium codicis usque ad paginam huius editionis 146 ex codice cum Β cognato de-scriptum est, item finis post gl. Χάρων, ό θάνατο«:; quibus in partibus multae glossae marginales occurrunt. Contuli specimina Florentiae vere a.MCMXIY et auctumno a.MCMXX, maiorem partem domi ad imagines.

Yossianus Bibliothecae Lugdunensis 2 Fol. (Y) saec. XII in charta V orientali a compluribus librariis sed qui omnes eodem exemplari usi sunt scriptus est. Unus ex his, qui longe maximam codicis partem scripsit, glossas ad rerum et litterarum historiam pertinentes miserum saepe in modum contraxit, marginales omisit; ceteri librarli (maxime in litteris €1 et H) et pleniorem textum et glossas marginales prae-bent. Codex glossemata habet haud pauca, quorum pleraque supra versus scripta sunt. Codicem a praefectis Bibl. Lugdunensis Hauniam vere a. MCMXIII liberaliter missum usque ad finem litterae Θ, reliquae partis multa specimina contuli; alia postea Lugduni, quae restabant domi ad imagines ego et adiutores contulimus.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 3: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

X PROLEGOMENA

S Vaticanue 1296 (S), chartaceus, a Matthaeo quodam a. MCCV e codice V, cum adhuc integer esset, sed magna licentia descriptus est. Locos qui in codice V desunt, annis MCMX1II—MCMXIV et MCMXXI in Bibliotheca Apostolica contuli.

C Cod. Corporis Christi Oxoniensis 76—77 (C), partim chartaceus partim membranaceus, a compluribus librariis Anglicis e codice V, postquam iam aliquot initii folia amiserat, saec. XV descriptus ad textum in S corruptum restituendum interdum utilis fuit. Codicem, cuius multae lectiones in editionem Gaisfordii receptee sunt, Oxonii aestate a. MCMXX inspexi.

G Parisinus 2623 (G), in charta Italica a Caesare Stratego saec. XV nitide et diligenter scriptus, glossas marginales in textum recepit, raro omisit. Specimina codicis annis MCMXIX—MCMXX Parisiis, re-liqua ad imagines domi maxima ex parte ego contuli, pauca adiutores.

I Angelicanus 75 (I), chartaceus saec. XV, a compluribus librariis scriptus est; codicis partes aliquot, yelut quae ab initio usque ad voc. <K€v>Tr|cac gl. Άβιμέλεχ, et quae inter voc. άλλα τών gl. aìc6éc0ai et gl. Αίτναΐον πύρ, et quae inter voc. αποφυγήν gl. κατατρυφή et voc. ταύ-tac gl. KECTpâv exstare oportebat, foliis pessum datis perierunt. Multas glossas marginales, plerumque ad marginem adscriptas, exhibet, qua-rum nonnullae cultro bibliopegi abscieae sunt. Specimina hieme MCMXIII—MCMXIV Romae, reliquas partes litterar um A—Θ ad imagines domi contuli.

Τ Vat. 881 (Τ), in charta Italica a. MCCCCXXXIV maiore ex parte ab Io. Eugenico scriptus est, qui cum coniecturas additamentaque ali-quot ex operis Synesii adiecit, tum textum maxime inde a littera € semper magis contraxit, glossis marginalibus plerumque omissis. Altera eiusdem aetatis manus litterarum Ν—O textum pleniorem scripsit. Ad textum Suidae, qui in calce folii 337 r. in voc. πολλούς gl. OùaXevftviavóc 1 desinit, manus altera glossas breves e léxico nescio quo haustas adiecit. Litteras A—Θ anno MCMXIII exeunte, specimina reliquarum MCMXXI Romae contuli.

Β Parisinus 2622 (Β), chartaceus saec. XIII, a compluribus librariis licenter conscriptus est; cuius specimina annis MCMXIX—MCMXX Parisiis contuli, reliquas lectiones ex editione Gaisfordii petii.

E Bruxellensis 59 (11281) (E), chartaceus, anno MCCCCLXXV ab Ioanne έν τή Κορώνη e codice Β licenter sed docte descriptus est. Specimina MCMXXI Bruxelli contuli, reliquas lectiones ex editione Gaisfordii petii.

M Marcianus 448 (M), bombycinus saec. XIII, nitide scriptus, sed pessime conservatus est. Folii primi duorumque ultimorum 339—340 laciniae tantum supersunt, ut usque ad p. 7 huius editionis et inde a gl. ψευόηγόροο lacunae magnae exstent. Post folium 340 unum saltern folium intercidit, ita ut lexici tactici paucissimae tantum voces re-stent. Atramentum mediam nonnullorum foliorum partem, maxime

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 4: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

DE EDITIONIBVS XI

in littera H, penitus corrosit, ut toti versus perierint. Glossas margi-nales et ad marginem et in textu plurimas habet. Lectionum varieta-tem plerumque supra textum, interdum praemisso Tel γ ρ Tel ή ad marginem adscriptam saepe adiecit librarius, ut codicem e duobus exemplaribus, quorum unum et id quidem deterius cum Β cognatum erat, descriptum esse manifestum sit, id quod eo confirmatur, quod nonnullae notae marginales έτερον άντίγραφον Tel παλαιόν άντίγρα-φον commémorant. Glossas quae in ceteris codicibus ab ordine lit-terarum aberrant, suo Marte saepe in ordinem redegit. — Specimina magna omniaque folia mutilata Yenetiis annis MCMXIV et MCMXX, reliqua ad imagines domi contuli; nonnulla quae in imaginibus legere non potui vir doctus Heiberg benigne inspexit.

Codicie Bodleiani Misc. 289 ( = Auct. V 52) (D) chart, saec. XV D exeuntis specimina, ubi deficit M, a. MCMXX et MCMXXIY contuli.

Codicis Bodleiani Misc. 290 ( = Auct. V 53) (0) chart, saec. XV 0 specimina, ubi deficit M, a. MCMXX et MCMXXIY contuli.

Quae in codicibus aliorum operum inveniuntur parva excerpta et singulae, maxime biographicae, glossae nullius pretii sunt; alia, quae bonum textum praebent, non e Suida sed e fontibus eius descripta sunt.

DE EDITIONIBVS (CONFERATVR PRAE PATIO BERNHARDYI pp. XC-XCVI)

1. Editionem principem Mediolani a. MID Demetrius Chalcondyles i>r. πλείοαν άντιγράφοιο χρηςάμενοο, ut in praefatione scribit et res ipsa ostendit, imprimendam curavit. In textu constituendo maxime codi-cem E vel eius simillimum sequitur, sed etiam codice cum I cognato usus est, quare haec editio nullius nobis pretii est. Hue accedit, quod Chalcondyles, quemadmodum ipse in praefatione demonstrat, Suidam extraneis glossis et explicationibus interpolavit, quarum maior pars e léxico quod Zonarae inscribitur, nonnullae e Paulo Aegineta petitae sunt; quae fere omnia iam a Kustero et a Gaisfordio reiecta sunt. Textum multis locis non sine doctrina emendavit, sed perpaucae harum coniecturarum in textum recipiendae fuerunt.

2. Aldina a. MDXIV editionem principem secuta textum paucis Aid. locis ope nescio cuius codicis ex A derivati emendavit.

3. Basileensis a. MDXLIX apud Frobenium impressa textum re- b»«. cepit editionis Aldinae, sed a viro doctissimo, fortasse Gelenio, qui Aristophanem ediderat (cf. Sandys, History of Classical Scholarship II 263sq.), multis locis coniecturis modo palmaribus (e.g. I p. 174, 11 huius editionis Δαιταλεΰαν pro ταλλεύειν), modo temerariis emen-datum.

4. Aemilius Portus, cuius editio Coloniae Allobrogum a. MDCXIX Port, et Genevae a. MDCXXX prodiit, textum vulgatum multis coniecturis, quarum nonnullae ingeniosae, paucae retinendae sunt, corrigere conatus

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 5: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XII PROLEGOMENA

est; versionem Latinam vitiorum plenam adiecit; investigationem fon-tium imperfectam earn quidem sed non plane spernendam incepit.

Kuat. δ. L. Kusterus (Parisiis a. MDCC) textum innumerabilibus locie ope codicum Parisinorum AB G (quem C appellati) restituii, sed collationes eius ne ea qnidem diligentia factae sunt, quam vel ilio tempore iure exspectes. Ceteris autem codicibus, quos in praefatione sua enumerai, ad textum emendandum re vera usus non est. Praestantiam codicis A perspexit, textum saepe audacter constituit; nonnullis locis fontes Suidae rectam viam ei monstrarunt. Glossas marginales expulit fontesque earum principales, ut glossas syntacticas et somniorum interpreta-menta, recte definivit; multas tarnen glossas bonae notae sed aliquo modo male traditas iniuria omisit. Pretiosissima vero huius editionis pars annotationes sunt, quibus Kusterus indagationis fontium fir-mum fundamentum iecit. Maxime eum adiuverunt doctae Pearsonii notae, Photii lexicon adhuc ineditum, scholia in Aristophanem ab ipso edita. In fontibus historiéis, theologicis, philosophicis definiendis posteriores editores nusquam fere ultra Kusterum processerunt. In-dicem rerum adiecit.

Gsf. 6) Th. Gaisford (Oxonii a. MDCCCXXXIY) codicibus Α Υ Β E totis, C interdum, F G iis tantum locis, ubi textum pravum praebent, usus est, sed ita ut plerumque collationibus aliorum, quae pro illorum tem-porum ratione non malae fuerunt, confiderei De codicum cognatione yerbum non facit, sed in textu constituendo sagax eius indicium per-spicitur. In notis exegeticis nimium spatii praecessoribus concessit; sed multa, inprimis grammatica, ipse adiecit; difficultates multas in-explicatas reliquit. Indices glossarum et auctorum, quorum hic non sufficit, adiecit.

Bhd. 7. G. Bernhardy eodem anno (MDCCCXXXIV) primum editionis suae fasciculum (usque ad ν. ακράτου) pessime praeparatum nuUis codicibus inspectis ediderat, quod addendis emendare frustra conatus eet. Deinde editionem, quae anno MDCCCLIII absoluta est, ad exem-plar Gaisfordianum accomodavi^ Codices ipse non inspexit, sed in fine operis varias lectiones aliquot e codice A petitae insérait; codicis V meliore quam Gaisfordus collatione usus est et in codicibus aesti-mandis aliquantulum eum antecessit; levitatem enim codicis E per-spexit, cum tarnen Y plus iusto attribueret editionemque principem codicis instar haberet. In textu constituendo par sagacitas utriusque, sed coniecturae Bernhardyi fontes saepe, non Suidam correxerunt. Com-mentarius fere totus e Gaisfordiano apte derivatus observationes gram-maticas haud sine pretio adiectas habet. Indicem auctorum Gaisfordi, rerum Kusteri, utrumque emendatum, minime tamen perfectum adiecit.

Bekk. 8. Editio Bekkeri a. MDCCCLIV epitome editionis Bernhardyi est; multa quae in Suida iterantur vel aliunde satis nota sunt, omit-tuntur; ordo antistoechicus in alphabeticum mutatus, coniecturae paucae additae, quarum nulla digna videtur quae recipiatur.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 6: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

DE CODICVM AVCTORITATE ET COGNATION E XIII

E collectionibus in quibus singulae glossae vel singuli fontes e codi-cibus editi sunt hic tantum nominabo Allenii vitam Homeri, ubi variae multorum codicum lectiones sine iudicio allatae sunt, et Philostorgium a Iosepho Bidez editurn, qui fundamentum melioris codicum cogni-tionis iecit.

DE CODICVM AVCTORITATE ET COGNATIONE Omnium Suidae codicum optimum textum praebent codicis A

primae manus. In priore codicis parte (Par. 2625) secunda manus (A8) ceteris codicibus non tantum praestat quantum prima manus. In posteriore parte (Par. 2626) manus recentiores (Ar) non meliorem textum exhibent quam ceteri bonae notae codices (F V M).

Codices F et V multas communes habent lectiones et egregias et ρî-avas; sed aliis locis multum inter se discrepant. Opinor codicis Y mixtam esse naturam, ut partim cum F, partim cum deteriore codi-cis M textu cognatus sit; codicis autem F textus et in initio et in fine, ubi parum bonus est, cum Β consentit. Sed ubi bonum textum prae-bent hi duo codices, ab A proxime absunt.

Codicis M mixtam esse naturam iam supra p. XI dictum est. Meliores lectiones cum A et F congruunt, deteriores textum prae-bent cum Β cognatum, sed paulo meliorem, qui etiam in O et in posteriore codicis D parte invenitur.

Soli ex omnibus Suidae codicibus quibus usa sum GIT ita con-sentiunt ut ex uno eodemque exemplari descripti esse videri possint. Ex his optimus est G; I autem et ad codicis Gr vitia corrigenda utilis et ad textum glossarum marginalium constituendum saepe necessarius est. Codicis Τ auctoritas fere nulla est, propterea quod ab homine docto scriptus est, qui speciosis coniecturis textum emendare studebat, sed ad glossas marginales, quarum plerasque omittit, secernendas auxilium praebet. Textus huius familiae proprius iam inter glossas έντεθρίωται et ëvucipov desinit; post eum locum textum praebent eundem fere quem Β, sed minus corruptum. Melior textus pars ab A proxime abest; optimus est autem in litteris Δ Al Ê.

Β ubique textum pessimum habet et audacibus mutationibus cor-ruptum; bonae eius (et codicis M ubi cum Β consentit) lectiones, quae in locis ex Aristophane et Sophocle petitis hic illic occurrunt, sine dubio inde ortae sunt quod qui exemplar eius scripsit eorum scrip-torum aut codices adiit aut ipsos versus memoria tenebat. Itaque hoc codice paucissimis locis, ubi boni codices casu aliquo deficiunt, usa sum.

Ex iis quae exposui apparet, neque rationem quae inter codices intercedat ubique eandem neque unius cuiueque codicis naturam et auctoritatem stabilem esse, id quod maxime in A yalet. Itaque in textu constituendo alibi alii codices principem locum obtinent; cuius varietatis hie breviter ratio reddenda est.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 7: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XIV PROLEGOMENA

Ab initio usque ad gl. όιαγνώμη codices non ita multum inter se discrepant, cum codicis A praestantia hac quidem in parte medio-cris sit. Inde c o d i c i ' Y M textus deterior fit, ut interdum velut in gl. Δια-fópac 1 et όιοπετέο nihil aliud quam excerpta praebeant; F autem, ubi textum non contrahit, ad A G I T propius accedit.1) In reliqua parte litterae Δ et in litteris Al et € usque ad gl. έ'νικτρον codices G I T bonum praebent textum; inter gl. έληλεγμενον et gl.έμφαντικΰκ, ubi A deficit, recensio nonnusquam, Yelut in gl. 'ΕμπεόοκΧήο 2, his solis codicibus nititur. Post gl. έ'νικτρον codices GIT, ut supra de-monstratum est, nullius pretii sunt; sed iam V meliorem praebet textum, et postquam prima manus codicis A in gl. eie κόρακαο de-fecit, in littorie Η IΘ etiam maior eius fit auctoritas, ita ut non-nullis locis (quos omnes signavit Gaisford), ubi ceteri codices verba aliquot omittunt, in V solo textus nitatur, adjuvante tamen non-nusquam F, ubi verba tradita non nimis contraxi.

In altera parte, h. e. litteris Κ —Ψ, cum M bonum exemplar pres-sius sequatur, textus in A F V M nititur, G et partes codicis M de-teriores nullius pretii sunt. Tamen A saepe solus verum praebet. Manus recentiores codicis A(A r) non meliores sunt quam FV(M) et saepe textum in brevius contractum exhibent.

Praeter ea, quae hic de codicum natura singillatim expósita sunt, omnino tenendum est, nullum Suidae codicem licentibus mutationi-bus liberum esse. Cum hanc ob rem, tum propter variam codicum naturam quam supra demonstravi, in textu constituendo nullum ali-quem codicem aut codicum familiam sequi licet, sed iudicio adhibito ex variis lectionibus quod quoque loco melius traditum et a fontibus proxime abesse videtur eligendum est. Ceterum Suidae verba codici-bus nostris, modo quis eis sana ratione utatur, minime male tradita sunt; vitia quibus textus huius quoque editionis scatet, non librariis sed ipsi Suidae imputanda sunt (cf. p. XXIII).

DE SVIDAE EXCERPTORIBVS In secunda apparatus parte scriptores signantur qui e Suida

hauserunt et ad textum recensendum utiles sunt. 1. Eustathii in Homerum commentarli Suidam nonnumquam di-

serte laudant, saepius verbis ut sunt oi παλαιοί, àWoc TIC tantum-

1) In glossis Διονύαα—Διονύαοε Αλείανδρεύο 1 textus solo codice A nititur; nam ceteri breviorem glossae AiovOcioc ó Άρευυπαγίτηο recensionem exhibent et glossae Διονύαα quae post vocabulum oúcr|c sequuntur cum gli. Διονυαάδηο, Aiovúcioc 'AXiKapvaceúc, Δ. ΆλεΕανδρεύο 1 omnino omittunt; M autem notam marginalem hanc habet: έντεΟθεν ευρέθη φύλλον άγραφον Ιν τψ έτέρψ βιβλίψ, übe δοκείν έλλελείφθαι πολύ έκ του τοιούτου τόπου. Tarnen codex Ρ, qui hac quidem in parte omnes longiores glossas omittit, initium gl. Διονύαος Άλικαρνα-« ú c exhibet, ut eius exemplar plura quam ceteri (praeter A) habuiese appareat.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 8: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

DE SVIDAE EXCERPTORIBVS — DE GLOSSIS MARGINALIBVS XV

modo significant. Eustathius autem eadem Atticistarum léxica, quibus usus est fons lexicalis Σ, adhibuit.

2. Lexici sub nomine Zonarae a Tittmanno a. MDCCCVII editi usque ad litteram Κ Suidas fons principalis est, sed interdum auctor eius iisdem fontibus quibus Suidas, h. e. léxico Ambrosiano, Cyrille vel Ουναγιυγή usus est. Textum Suidae bonum e codice qui hodie non exstat derivatum praebet, glossis marginalibus fere omnibus caret.

3. Pseudo-Hesychius, quem a. MDCCCLXXX edidit Flach, textum Suidae bonum praebet.

4. Scholia in Demosthenem Bavarica a Reiskio et Dindorfio edita excerpta e Suida bonae notae praebent.

5. In Marciano 453, scholiorum Homericorum codice B, inserta sunt quaedam folia recentiora, quae textum aliquot glossarum Suidae bonum exhibent.

6. Pseudo-Eudemum, qui et Suida et communibus cum eo fonti-bus usus est, cum tantum specimina eius edita sint, non nisi passim adhibui; textum cum codice Ρ cognatum praebet.

7. Coislinianum 177, in quo lexicalia et proverbia exstant, cum codice F artissime cognatum non respexi.

8. Codicem Darmstadianum 2773 passim adhibui. Ceteri qui Suidam excerpserunt, cum ad textum recensendum nulli

usui sint, hic non enumerantur.

DE GLOSSIS MARGINALIBVS

Multa glossarum genera codicis Parisini 2626 vêtus manus et F semper, Τ Y plerumque omittunt, eadem saepe in codicibus Paris. 2625, I M in marginem reiecta sunt; interdum alio in aliis codici-bus ordine feruntur. Itaque talia a lectoribus addita esse iam Euster perspexit. E certis fontibus originem plerumque traxerunt, quorum praecipuos, h. e. léxica syntactica et somniorum interpretamenta, idem Euster detexit. Maiorem harum interpolationum partem Gaisford un-cini s quadratis inclusit, Bernhardy in apparatum criticum plerumque relegavit. In hac editione minoribus typis imprimuntur. Glossae minu-taeque notae syntacticae, loci vocabulo Ιήτει instructi, somniorum inter-pretamenta cur condemnentur, in apparatu critico ratio non redditur; in ceteris generibus atque omnino ubi dubitatio vel minima esse potest, causae cur repudiàtae sint glossae indicantur. Interdum fit, ut glossae bonae notae propter homoeoteleuton vel alia de causa in codicibus omissae sint, ut F Y interdum, velut in littera B, glossas quae e fonte Δ originem ducunt omittunt; etiam glossae explicatione carentes a qui-busdam librariis saepe omittuntur. Unum glossarum marginalium genus totum genuinum est, schemata philosophica dico; talia etiam in codi-cibus operum philosophicorum invenías (cf. editio Olympiodori a W. Norvino facta). Haec schemata e notis marginalibus fontis philo-

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 9: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XVI PROLEGOMENA

sophici translata esse inde apparet, quod genuina fontis verba in textu omissa saepe servaverunt.

Praecipua glossarum marginalium genera haec sunt: 1. Glossae vel partes glossarum ad Suidam ipsum vocabulo £ήτ€ΐ

lectorem revocantes. Perpaucae huius generis, quae ad fontem philo-sophicum redeunt, genuinae sunt,

suid. 2. Glossae iteratae. Cum tarnen etiam Suidas ipse milies iteret, singula secundum codices iudicanda sunt,

synt. 3. Glossae syntacticae. Saepe cum iis quas edidit I. A. Cramer Anecd. Oxon. 4, 275 sqq. et cum specimine a Sturzio in Etymologico Gudiano p. 587 sqq. edito conveniunt; reliquas autem lexici syntactici Gudiani partes lucis ope expressas liabeo. Alterum lexicon syntacti-cum cum Gudiano cognatum in cod. Laur. 5 9 , 1 6 exstat, quod K. Barr mihi ad plagulas phototypicas descripsit. Lexicon syntacticum quod in Bekkeri Anecdotis Graecis 1, 117 sqq. editum est ab bis glossis marginalibus longius abest. Ubi aut verbum solum cum casu ponitur, aut indicatio casus inter verba genuina se insinuavit, de codicum ratione in apparatu critico nulla mentio fit; in glossis longioribus exemplisque instructis causa, cur reiectae sint, indicatur.

On. 4. Somniorum inter pretamenta, quae quamquam nonnullis locis nomen Nicephori patriarchae prae se ferunt, cum editis Nicephori non conveniunt, sed cum libro, qui Astrampsycbus inserì bitur et ab Io. Opsopoeo cum Oraculis a. MDIC editus est.

PS. δ. Glossae Psalmorum, quae et alibi et a Cramero in Anecdotis Oxoniensibus 2, 427 sqq. editae sunt.

Metaphr. 6. Loci e vitis Sanctorum a Symeone Metaphraste collectis, quos non omnes in vitis editis reperire potui. Cetera hagiograpbica ge-nuina sunt.

Etym. 7. Etymologica nonnulla, maxime in littera N, in qua etiam geo-graphica cum Stephano Byzantio congruentia occurrunt.

Io. Dam. 8. Loci pauci ex iambicis canonibus Io. Damasceni sumpti, cum explicationibus.

9. Glossae vel glossarum partes quibus menses Macedonum ex-plicantur.

10. Glossae paucae ad rem veterinariam pertinentes; item medici-nales perpaucae verbis κατ' ίατρούο signatae.

Theocr. 1 1 . Scholia pauca in Theocritum brevia, nullius pretii.

DE PONTIBYS Veri Suidae fontes non ii scriptores sunt, quos prooemium men-

dax enumerat, nec ii qui in glossis totiens citantur, sed compilatio-nes quaedam recentiores, quarum praeeipuae nuper detectae sunt. Hi fontes, si per studia aut virorum doctorum aut mea satis de iis constare videbatur, in margine huius editionis siglis vel compendiis indicati

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 10: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

DE FONTIBVS — A. FONTES GRAMMATICI XVII

sunt; talia si non ponuntur, auctor primarias saepenumero certas est, sed qua via ad Suidam glossa pervenerit, nescitur, sicut fit in locis e Marco imperatore Tel ex Artemidoro petitis.

A. FONTES GRAMMATICI a) Συναγωγή cum additamentis, qui fons Photio cum Suida com-1

munis est. Ubi Photius deficit, lexicon quod Sabbaiticum appellatur ad glossas ex Σ petitas definiendas auxilio est. Συναγωγήν Bachmann in Anecdotis Gr. 1, lsqq. e codice Coisliniano 345 (Β) neglegenter edidit, in littera A Bekkerum (Anecd. Gr. 1, 321 sqq.) secutus. Colla-tionem codicis Β in Dissertationibus Christio dedicatis p. 264 sqq. publici iuris fecit Lieberich. Alterius codicis (A) Coisliniani 347, lit-teram A edidit Boysen (Marpurgi MDCCCXCI); reliquam partem huius codicis ex schedis Cohnii notam habeo. Codicis C, Berolinensis qu. 13, litterae A cum ex Reitzensteinii editione initii lexici Photii, tum ex schedis Wentzelii notitiam cepi; litterarum Β Ψ Ω imagines procuravi. Lectiones codicum Σ" et Σ° ubi cum textu Bachmanni con-gruunt, in apparatü non afferuntur.

Suidam non ea Συναγωγής recensione quae his codicibus tradita est, sed variis additamentis aucta usum esse demonstravit Wentzel (in Actis Academiae Berolinensis MDCCCXCV, 477 sqq.), qui hanc quaestionem paene persolvit. Secundum eum fontes additamentorum hi sunt: Atticistae (h. e. Aelius Dionysius, Pausanias, fortasse Boethus), lexicon Platonicum Timaei, léxica Bekkeriana quartum et quintum, Apollonius Sophista, Harpocrationis Epitome. Ex his Harpocratio-nem mea quidem sententia Suidas ipsum adhibuit. Praeterea Reitzen-stein Phrynichum sophistam Diogenianumque ad Συναγωγήν augendam adhibitos esse existimavit, cui ipsa quoque assentior, nisi quod Dio-geniano pauca additamenta deberi opinor.

b) Harpocrationis lexici epitome eadem quae ad nos pervenit Harp, (cfr. quae modo de ea re dicta sunt).

c) Lexici Bekkeriani quinti fons alter, a Wentzelio V designátus. Biiet.

d) Lexicon Ambrosianum ineditum, codicibus Ambrosiano Β 12 sup. Δ et Atheniensi 1065 servatum, cuius partes praecipuae cum Hesychii léxico et Etymologico Magno saepe conveniunt ideoque Diogeniano certe tribuendae sunt. Cum lexicis ineditis codicis Laurentiani 59, 16 et Antistoechariis, quorum unum, quod Herodiani partitiones inscribi-tur, edidit Boissonade, arte coniunctum est. Orthographica, nomina propria, nomina geographica, epitheta deorum, explicationes vocum Hebraicarum, glossas botanicas viles, glossas cum Philoponi de dif-ferentia vocum libro congruentes complectitur. Glossae permultae ex-plicatione carent, quare quaecumque eiusdem generis glossae apud Suidam occurrunt huic fonti tribuendae videntur. Homeri verba non-nunquam, aliorum scriptorum perraro adiecta sunt. Lexicon Ambro-sianum corruptelis innumerabilibus scatet nec consensus eius cum

Lexicographi graeci, Suidas I ed. Adler b

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 11: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XVIII PROLEGOMENA

Suida tam constane est quam Συναγωγήο et Suidae. — Codicum Am-brosiani et Atheniensis imagines procuravi, et hoc lexicon ab adiutore meo Κ. Barr editum iri spero.

Tact. e) Vocabularium vocum militarium, quod etiam in codice Coisli-niano 347 exstat, e tacticis Aeliani haustum. Iteratur totum ad calcem Suidae.

f ) Explicationes vocum Latinarum, quarum pars in codice Baroc-ciano 50 exstat.

Eci g) Etymologica, quorum fontes indicavit Reitzenstein, Geschichte der gr. Etymologika p. 190; cum Eclogis a Cramero in Anecdotis Oxoniensibus II 427 sqq. e codice Barocciano 50 editis conveniunt. Sola Etymologica a Suida recepta sunt; glossarla ad Psalmos (cf. p. XVI), Nicephorum, Grammaticam quae in eodem codice exstant, apud eum non inveniuntur. Eidem fonti fortasse aliae glossae gram-matici generis tribuendae sunt.

h) Epitome historiae animalium Aristotelis ab Aristophane By-zantio facta.

B. SCHOLIA Hom. a) Scholia in Homerum, quae minora vel Didymi appel] antur.

Cum glossae eiusdem generis Homericae in Σ, in Apollonio Sophista, in léxico Ambrosiano exstent, scholia tum demum pro fonte Suidae habenda sunt, si artius quam illa léxica cum textu eius congruunt.1) Longiores glossae Homericae cum codicis A scholiis concinunt, sci-licet quia qui haec scholia compilavit eadem recensione scholiorum ex qua scholia minora fluxerunt usus est. Ubi „sch." in apparatu ponitur, scholia minora significantur. Versus Homerici, qui in scholiis minoribus non exstant, nonnumquam adduntur.

soph. b) Sophocles cum scholiis Laurentianorum simillimis. Ar. c) Aristophanes cum scholiis, adeo abunde adhibitus, ut Suidas

inter testes textus et scholiorum principales habendus sit. Cum sola scholia in Aves et in Lysistratam bene edita sint, cetera non item, de glossis brevioribus dubitatio aliquando oritur.

Hdt. d) Glossae Herodoteae cum iis quae in codice Coisliniano 345 exstant congruentes.

Thuc. e) Scholia Thucydidea breviora. f ) Scholia in Lucianum pauca; nam haec scholia, ubi cum Suida

concinunt, plerumque ab iisdem fontibus quibus ille usus est deri-vata sunt.

Greg. g) Scholia in Gregorium Nazianzenum. Cum eorum editio critica nondum exstet, qui Suidae loci ex his scholiis petiti sint diiudicare saepe difficile fuit.

1) Scholia Didymi cum in nulla recentiore scholiorum Homericorum edi-tione ita ut codicibus tradita sunt edita inveniantur, ex Homeri editionibue Cantabrigiae a. MDCLXXXIX et MDCCX1 impressia cogrioscere necesee fuit·

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 12: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

Β. SCHOLIA — C. PROVERBIA - D. FONTES HISTORICI XIX

C. PROVERBIA

Proverbia a Suida aliata duobus e fontibus originem ducunt, e Σ, quam Pausania Atticista usam esse verisimile est, et ex ea collec-tione proverbiorum, quae Pseudo-Diogenianea vocatur, atque ea qui- *«>•. dem eius recensione, quae codicibus Laurentiano 55, 7 et Parisino 2650 tradita est (cf. CohD, Philol. Suppl. 6, 229, 254 sqq.). Interdum, ubi Photii lexiçon deficit, utri fonti proverbia tribuenda sint, decer-nere difficile est. Accedunt nonnulla proverbia e scholiis, imprimis Aristophaneis, petita. Inter glossas marginales pauca recentioris ori-ginis proverbia occurrunt.

D. FONTES HISTORICI

Suidas nullum librum historicum, sed tantum compilationes re-centissimae excerpsit.

a) Excerpta Constantini Porphyrogeniti. Hoc fonte quem ad mo- E dum Suidas usus sit, de Boor egregia disputatione (Byz. Ztschr. X X I p. 381 sqq.; X X I I I p. 1 sqq.) ita illustra vit, ut nulla usquam dubitatio relinquatur. Omnes locos historicorum, qui non e lexicis vel scholiis originem ducunt, ex his excerptis hausit Suidas; ex voluminibus ad-irne conservatis iis usus est quae sunt de virtutibus et vitiis et de EV legationibus, ex iis autem quae perierunt altero de virtutibus, duo- EL bus de rebus militaribus, uno de ecclesiasticis. Voluminibus partim conservatis, quae de insidiis et de sententiis sunt, Suidas usus non est. Per hunc fontem auctores hi illati sunt (asterisco notati sunt, qui in excerptis conservatis non occurrunt):

1. Herodotus, qui etiam in fontibus lexicalibus saepe citatur. 2. Thucydides, de quo idem valet, cum vita Marcellini. 3. Xenophontis Anabasis et Cyropaedia; huius quoque multi loci

e fontibus grammaticis hausti sunt. 4. Polybius, et quidem multi librorum qui perierunt loci, quorum

nonnulli quia sine nomine citantur dubitationi obnoxii sunt. 5. Diodorus (raro). 6. Dionysii Halicarnassensis Antiquitatum Romanarum libri (raro). 7. Nicolai Damasceni vita sua, vita Caesaris, septem primi histo-

riarum libri. 8. Iosephi Antiquitates et Bellum Iudaicum. Huius nonnulli loci

ex alio fonte hausti sunt. 9. Arriani Anabasis, Indica, Parthica, ab excessu Alexandri. Ar-

rianus in fontibus lexicalibus perraro citatur. 10. Appiani iidem libri, qui in excerpta Constantini recepti sunt;

e lexicis nonnulli loci petiti sunt. 11. Cassius Dio. Utrum ipse an compilatores eius ut Eutropius

et Io. Antiochenus subsint, decernere interdum difficile est; loci, qui nominatim citantur, fere semper e lexicis sumpti sunt.

b*

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 13: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XX PROLEGOMENA

12. Iamblichi Babyloniaca. *13. Aeliani περί προνοίαο, qui liber ex Suida potissimum notue est.

14. Dexippus. 15. Eunapius. 16. Socratis et

*17. Theodoreti et *18. Sozomeni historiae ecclesiasticae. *19. Philostorgii historia ecclesiastica, quae etiam ab epitomatore

Hesychii Milesii excerpta est. 20. Priscus. 21. Malchus. 22. Zosimus.

*23. Candidus. 24. Procopii Bella et *Anecdota. 25. Agathias. 26. Menander Protector. 27. Theophylactus Simocattus.

*28. Eutropii interpretatio Graeca. 29. Ioannes Antiochenus. Huic etiam nonnulla, quae in eius fonti-

bus, Herodiano historico et interpretatione Eutropii, exstant, adnume-randa sunt. Excerpta Planudea Ioanni attribuenda esse verisimile est. De Boor autem multos locos Ioannis qui apud Suidam occur-runt fonti ab excerptis Constantini diverso tribuit (Byz. Ztscbr. XXIII 127), quam quaestionem accuratius tractare ei non licuit.

30. Greorgius Monachus (de Boor Hermes XX 323sqq.; X X I lsqq.), cuius permulti loci sine nomine sunt; maxima operum ecclesiasticorum pars per bunc ad Suidam pervenit, ut Eusebii, Nili, Theodori Raithuensis.

*31. Nicephori patriarchae historiae breviarium. *32. His Pausaniam periegetem adiungendum esse puto, cuius ta-

rnen nonnulli loci collectioni oraculorum quae infra commemorabitur tribuendi sunt.

Ex auctoribus, qui in excerptis conservatis exstant, solos Io.Mala-lam et Petrum Patricium apud Suidam non inveniri verisimile est. Quattuor loci ex Critonis Greti cis per alium rerum scriptorem intro-ducti sunt. Loci qui cum Plutarcho conveniunt per Caesium Dionem vel per Io. Antiochenum irrepserunt. Locos historicorum operum sine nomine plerumque citatos inter tot auctores, quorum multi paene ignoti sunt, alii genere dicendi cognitu difficili utuntur, distribuere difficillimum est.

b) Quaedam ad historiam oratorum Atticorum pertinentia, cor-ruptelis plena.

c) Collectio oraculorum (cf. de Boor, Byz. Ztschr. XXI 394; XXIII 110, 1), ex qua loci quidam Pausaniae et Iuliani imperatoris petiti esse videntur; sed nonnulla eiusdem generis aliunde, ut e scholiis in Aristophanem, sumpsit Suidas.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 14: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

E. FONTES BIOGRAPHICI - F. PHILOSOPHICA XXI

d) Anonymus Treuii qui vocatur de historia Constantinopolis (Scriptores rer. Constantinopol. ed. Preger II 150sqq.), per quem loci ex Ioanne Lydo petiti introducti sunt.

e) Chronica Byzantina, quae nondum satis explorata sunt. His adiudicandi sunt loci Io. Antiocheni qui quidem non ex Excerptis Constantini originem ducant, Epitome historiae ecclesiasticae (apud Cramerum Anecd. Paris. II 87 sqq. cf. de Boor Herrn. XX 4, 7), glossae e Menologiis aliquo modo haustae (cf. G, d).

E. FONTES BIOGRAPHICI a) Epitome Onomatologi Hesychii Milesii, de qua cf. Wentzel, He«y.

Texte und. Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Littera-tur XIII 3. De fontibus operis Hesychii hic disputare necesse non est. Epitomator vitas in ordinem litterarum redegit et in brevius contraxit. Adiecit vitas virorum ecclesiasticorum, quarum fons prae-cipuus est liber de viris illustribus Hieronymi in Graecum versus, qui Sophronii nomen olim ferebat (ed. v. Gebhardt, Texte und Unter-suchungen XIY 1). Praeterea Eusebium, Philostorgium, Theodorum Lectorem, qui historias ecclesiasticas Socratis, Sozomeni, Theodoreti excerpsit, adhibuit.

b) Vitae comicorum Atticorum ex Athenaeo derivatae. Hae sicut Heey.? alii loci ab Athenaeo sumpti (cf. infra H, c) originem e pleniore Dipno-sophistarum forma, sed quae XV libros complectebatur, ducunt. Res biographicas hae glossae non praebent, comoedias tantum eodem quo Athenaeus ordine enumerant. Vitiis scatent, nec tamen interpolatori, quemadmodum voluerunt Bernhardy et I. T. Wagner (in Symbolis ad comicorum Graecorum historiam), tribuí possunt. Cum vitis Hesy-chianis nonnunquam contaminatae sunt, saepius earum locum oc-cupaverunt. Glossae geminatae, quibus Suidas alioqui favet, in bio-graphicis non comparent, quare has quoque vitas epitomatori Hesychii deberi statuo.

c) Diogenis Laertii partes biographicae (nam partes doxographi-cae alii fonti adiudicandae sunt). Laertius iisdem quibus vitae He-sychianae fontibus usus est, sed glossae quae ab eo pendent ab illis facile discernuntur.

d) Philostrati vita Apollonii et pauci e vitis Sophistarum loci. e) Vita Damascii ab Isidoro conscripta. f ) Vita Prodi a Marino conscripta. g) Vita Pythagorae eadem quam Photii Bibliothecae cod. 249

excerpsit. F. PHILOSOPHICA

a) Excerpta philosophica, quibus continebantur: ρωι 1. Diogenis Laertii partes doxographicae. 2. Alexandri Aphrodisiensis in Aristotelis Topica commentarii. 3. Ioannis Philoponi in Aristotelis de anima libros commentarii.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 15: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XXII PROLEGOMENA

Forma eorum eadem est quae excerptorum codice Vaticano 268 traditorum.

4. Philosophica ecclesiastici generis, quorum nonnulla cum libris Io. Damasceni qui πηγή YViúceuic inscribuntur consentiunt.

Quibusdam ex his excerptis schemata in margine adiecta sunt, quae cum textu excerptorum arte cohaerent. In aliis (ut puta αθάνα-τος, γυμναάα, evreuEic) notae occurrunt, quae ad excerpta sub aliis litteris collocata lectorem revocant (velut έγράφη èv τψ πι οτοιχείψ περί πάθοικ I ρ. 67, 8). Omnia haec ex excerptis philosophicis in ordinem litterarum redactis fluxisse atque in iis iam a Suida inventa esse puto.

b) Marci Antonini ad semetipsum libri. c) Artemidori Onirocritica.

G. THEOLOGICA Thdr. a) Theodoreti psalmorum interpretatio.

b) Aliorum in Scripturam Sacram commentariorum pauci loci. c) Locos Basilii, Gregorii Nazianzeni, Io. Chrysostomi e florilegiis

excerptos esse mihi constat; tarnen nonnulli a Georgio Monacho (cf. D, 30) originem ducunt.

d) Hagiographica, quae fortasse chronicis nescio quibus (cf. D, d) debentur. His adnumeranda est glossa longissima ΊηοοΟο.

e) Nonnullae glossae longiores recentioris aevi, quae generis homiletici sunt, ut Άόάμ, 'Αβραάμ, Ίώβ.

Multae theologici generis glossae certo auctori adscribí nondum possunt.

H. SCRIPTORES ANTIQVI VEL RECENTIORES

Homerus, Sophocles, Aristophanes. Cf. B, a b c. a) Callimachi Hecale cum glossis Sallustii. b) Babrii mythiambica et imitationes eiusdem hexametricae. c) Athenaei editio XV librorum plenior quam praebet cod. Mar-

cianus (cf. supra E, b). d) Iuliani imperatoris opera, imprimis epistulae; inter ea etiam

quae hodie perierunt. e) Synesii Epistulae, Dio, Encomium calvitiae. f ) Georgii Pisidis carmina tria histórica, Hexaëmeron, in Seve-

rum; praeterea carmina quae hodie non exstant. Aath. g) Anthologiae Palatinae libri V, VI, VII, qui uberrime excerpti

sunt; paucissimi ex ceteris libris loci aliis fontibus adnumerandi sunt. Nonnullae singulorum verborum explicationes ab ipso Suida fortasse excogitatae sunt.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 16: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

G. THEOL. - H . SCRIPT. ANT.Y. REC. - DE RATIONE HVIVS EDITIONIS XXIII

DE RATIONE HVIVS EDITIONS

Textum lexici Suidae, compilations a. p. Chr. circiter millesimo factae, non eadem ratione qua in antiqois scriptoribus edendis uti-mur constituí posse apparet. Ubi fontes quibus Suidas usus est hodie quoque exstant, yelut scholia Aristophanea vel Antkologia Palatina, non de veris eorum lectionibus agitur, sed de iis quae Suidas in codicibus a se adhibitis invenit. Sed etiam ubi fontes eius nobis praesto non sunt, ratio non multum diversa instituí debet. Scilicet iam codices saec. VI—X, quos mercennaria opera exscribebat, vitiis non carebant; pessima vero vitia eo orta sunt quod sine iudicio excerpebat, contraria iuxta ponebat vel contaminabat, denique quae tradita erant adeo contrahebat ut obscurus fieret. Vitia hinc orta partim facile deteguntur, partim nondum correcta sunt. Sequitur ut textus omnino is constituendus sit quem optimi codices praebent; quam rationem et Gaisford et Bernhardy secuti sunt. Itaque etiam coniecturas speciosas vel quae manifesta vitia detegant in textum fere non recepi, sed in apparatu critico commemorare satis habui; quarum auctores plerumque ipsa adii, vetusti ores tarnen emenda-tiones haud raro ex editionibus Gaisfordii vel Bernhardyi adsumpsi.

In nominibus numeralibus vel piene vel siglis scribendis codices secuta sum; item in scriptione plena in sermone poetico retinenda, quamvis rationi metricae repugnaret. Codices grammaticorum ante auctorum nomina ubique OÖTUJC, nusquam OÍÍTUJ exhibent, ñeque ego aliter faciendum esse censui. '£v Έττιγράμμαα ubique piene scripsi, cum optimi codices compendio utantur, ceteri tum Έπιγράμματι tum '€τηγράμμαα scribaDt.

In ordine glossarum atque in lemmatis describendis optimos codices Becuta sum. Lemmata etiam ubi plures glossae in unum coniunctae sunt diductis litteris scribuntur. Novi fontis initium spatio textui interposito significatur. Glossae marginales ceteraque addita-menta recentiora litteris minusculis imprimuntur.

Sigla ad marginem adposita auctores quibus Suidas ipse usus est indicant; sed ubi casus uno vocabulo (velut αιτιατική) additur, nullum siglum posui. Ubi glossae ex diversis fontibus contaminatae sunt, id quod saepe eo modo fit ut glossae ad formam grammaticam diversae inter se adsimulentur, sigla nota ' + ' interposita coniunguntur, atque ubi hoc fit, fons ignotus siglo fx' indicatur, cum alioquin glossae partesve glossarum ex ignotis fontibus haustae siglo careant. Ubi unus idemque fons plures versus comprehendit et medio in versu incipit, siglum eius plerumque ad proximum versum adponitur.

Apparatus I fontes, locos paralleles, locos ex scriptoribus alla-tos comprehendit. Fontes eo ordine afferuntur quo quisque cum Suida magis congruit. Ubi Suidae verba cum alio opere vel duo loci in apparatu aliati inter se ad verbum congruunt, signum ' = ' ponitur;

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM

Page 17: Lexicographi Graeci,Vol I: Suidae Lexicon, Pars 1: A - G () || PROLEGOMENA

XXIV PROLEGOMENA - DE RATIONE HVIYS EDITIONIS

compendio 'cf.' praeposito similitude minus accurata significatur,. maxime si forma grammatica discrepat. Loci e scriptoribus aliati puncto vel semicolo a ceteris distinguuntur. Signum interrogationis fragmento e scriptore allato adpositum dubitationem indicat, nam id scriptori quo de agitur iure tributum sit.

A p p a r a t u s II testimonia indicat, h. e. cum locos scriptorum qui Suida usi sunt, tum parallelos ex ipso Suida petitos; inter eos etiam glossas marginales vei ex glossa qua de agitur petitas et alio loco insertas, vel hoc ipso loco ex alia glossa interpositas. Hae glossae ubi fieri potuit sola littera et numero (velut A 1771), si ex parti-bus Suidae nondum elaboratis petitae sunt, lemmate indicantur.

A p p a r a t u s III lectiones codicum exhibet. In unaquaque pagina codices quos adhibui ad marginem ita notantur, ut etiam inter di-versas codicis A manus distinguatur. Sigla codicum ex quibus selec-tae tantum lectiones afferuntur uncinis inclusa sunt; de his igitur codicibus ne ex silentio meo quidquam concludatur cavendum est. In hoc quidem volumine solum fere siglum A extra uncinos fertur; quo fit ut ex hoc codice plura vitia quam e ceteris in apparatu corn-memorentur. Ex hoc apparatu etiam ratio requirenda est cur glossas marginales ceterasque interpolationes quae non ex ipso Suida origi-nerà ducunt minutis litteris imprimendo a ceteris distinxerim; cete-rum in manifestis interpolationum generibus, velut glossis syntacticis et somniorum interpretamentis, quid quoque codice traditum sit ratio-nem reddere supersedi. Item de lectionibus codicum qui textum vel licenter mutatum vel misere contractum exhibent saepe silui. Quae ad prosodiam vel orthographiam pertinent quisquiliae fere non no-tantur nisi in glossis ex fontibus grammaticis petitis, ad quas vitia orthographica adnotare saepe necesse fuit, maxime ubi etiam in locis parallelis recurrunt.

Brought to you by | Purdue University LibrariesAuthenticated | 134.99.128.41

Download Date | 1/6/14 3:05 PM


Recommended